LATIN 1B

LATIN 2

LATIN 120B

 MAGISTER

SUBSIDIA

INDEX LECTIONUM

CUR LATINA DISCENDA?

 


DEPARTMENT

CSUS

Lingua Latina 1A
Universitas Civilis Californiae, in urbe Sacramento

versio Anglica

Classis descriptio

1A. Lingua Latina tironibus. De lingua latina lecta et scripta. In paginis lectis sunt narratiuncula de vita Romana, ex quibus discendi sunt mores vitaque, nec non historia populi Romani, qui apud modernos maxime valet.

Condiciones antecedentes: nullae
[4] credita universitaria

Cur haec classis frequentanda est? Cur lingua latina discenda?

Res necessariae

Ante ascriptionem nulla tibi scientia in lingua latina opus est. Quam scientiam post ascriptionem in dies magis acquires. Quo melius discas valde praecipio ut classem cotidie frequentes et pensa cotidiana scribas. (Cotidie pensum dabo.) Vide infra indicem lectionum.

Hortor ut arcam cursualem SacLink adipiscaris qua tibi epistulae electronicae et res retiariae in promptu sint. Domi machinam computatoriam cum omnibus subsidiis, ut programma Netscape et Internet Explorer, habere optimum tibi est. Sin autem tibi machina non est, officinis vel laboratoriis universitariis uti poteris, ut res retiarias attingas. Discum quoque tibi dabo quo linguam latinam meditari poteris. Discum novum, non tritum, affer ad permutandum. Pensa quae sub Mac et DOS legi possunt habeo.

Index lectionum

Libri:

  • ECCE ROMANI I
  • Libelli exercitationum IA and 1B

Res quae in capitulis 1-21 libri ECCE ROMANI continentur discemus: trecenta vel plura vocabula, casus nominum, tempora tria verborum (praesens, imperfectum, perfectus), praepositiones, et alias res grammaticas, quas res certe nunc nescis nisi linguae Latinae antehac te dedisti.

Haec disciplina in quam ingredieris difficilior est quam aliae fere disciplinae universitariae. Ut prospere ex classe egredi possis, nullo modo labore tibi deficiendum, semper pensum cotidianum scribendum et discendum, tibi omnia vocabula discenda. Si hoc fiet, mense Decembri tu notas optimas adepturus es. Maxime his verbis hortor ut pensum cotidianum cotidie facias.

Probationes: Crebrae erunt probationes, in omni fere capitulo et probatio finalis. Dies cuiusque probationis indicetur, et alio die nulli discipulo licebit probationem scribere. Pars probationis fortasse domi scribetur. Probationes sunt 50 centesimae partes notae tuae; testimonia studii tui (i.e. pensa scripta in Libello exercitationum, in classe responsa prompta) sunt 50 centesimae partes. Probatio finalis ut duae probationes ordinariae habebitur.

Notae: Omnis probatio indice numerali designabitur, qui indices peraeque habiti 50 centesimae partes notae tuae habebuntur, ut supra dictum est. 90%-100% = A, 80%-89% = B, et cetera. Si minus quam 60% in omnibus probationibus acceperis, ut homo perditus habeberis.

Frequentia: Toto corde praecipio ut cotidie classem frequentes. Hortor ut in classe vocabula Latina cotidiana discas, in quibus sunt partes scholae, mandata cotidiana, et cetera. Haec vocabula non in libro, sed in schedulo tibi dato sunt.

Pensa cotidiana: [Libellus exercitationum] Cuiusque capituli tres exercitationes a te electae scribendae sunt. Exempli gratia: in Libello capitulum quartum sex exercitationes continent (4a-4f). Tu tres exercitationes scribendas elige. (Certam interdum exercitationem tibi praescribo, quae una ex tribus obligatoriis habebitur.) Die Martis cuiusque septimanae mihi Libellum exercitationum trades ut exercitationes electas et (optime, ut spero) a te scriptas inspiciam, quem die Mercurii reddam. [Liber] Pensa e libro a te scripta mihi cotidie trades, quibus notas NON dabo. Scire tantum volo qui discipuli scientiam aliquam linguae latinae consecuti sint vel rerum Romanarum cognitione imbuti sint et qui parum aut nihil didicerint antequam in capitulum proximum ingrediemur. Si maior pars parum aut nihil didicit, nullo modo progrediemur. Revera pensa cotidiana in classe a discipulis aut in tabula murali scribentur aut viva voce legentur. Si causa est tibi cur pensa non scripseris--impetu barbarorum facto, amico cum lagoena vini te petente, vel alia causa cogente--nullo modo a classe aufuge, sed adeste et fac me certiorem te pensa non scripsisse, sed mox scripturum esse. Nulla fulmina iaciam. Si a classe aufugeris, res illo die discendas non disces et perditior fies et malum exemplum desidiae aliis discipulis prodes. Ne oblivisceris magnam exspectationem nobis esse ingenii tui. [Machina computatoria] Si tibi machina Mac vel IBM est, exercitationes computatorias tibi dabo. Discum mihi novum affer ad permutandum.

Notae: Omnes probationes designantur indicibus numeralibus qui peraeque habebuntur ad notam finalem computandam.

Propositum: Si id quod volumus consequemur, mense Decembri trecenta (vel plura) vocabula Latina et vocabula cognata Anglica et multa et mira de vita moribusque Romanis didiceris. Cognoveris quoque quem effectum Romani in vita nostra moderna habuerint. Laetus igitur domum redire poteris.

Quomodo e classe prospere egrediendum?

  • Opus est disciplina ut laborem feliciter perficias;
  • Opus est diligentia ut legas, scribas, discas intra et extra classem;
  • Opus est otio ut in studiis tuis (non Latinis tantum) summis viribus laborare possis.
  • Si multis negotiis districtus es, si in multis aliis disciplinis universitariis occupatus es, noli linguae Latinae studere. Ad disciplinam aliam potius aggredere, vel studia communicationis vel sociologiam, multo faciliores.

Magister

Marci Riley pagina domestica et inscriptio cursualis electronica mtriley@csus.edu


FASTI / MAGISTER / HOMINES / SUBSIDIA / INDEX LECTIONUM / PARTES CLASSIS
DEPARTMENT / CSUS
Page updated:6/11/01